Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.1.49

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS

inscriptio Paulus libro trigensimo septimo ad edictum

D.45.1.49pr. Cum filius familias Stichum dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit Stichus, datur in patrem de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus․ at si pater in mora fuit, non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est. quæ omnia et in fideiussoris persona dicuntur.

D.45.1.49.1 Si stipulatus sim ‘per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat’ et fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque.

D.45.1.49.2 In hac stipulatione: ‘neque per te neque per heredem tuum fieri’ Per heredem videtur fieri, quamvis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet․ non videtur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit.

D.45.1.49.3 Si promissor hominis ante diem, in quem promiserat, interpellatus sit et servus decesserit, non videtur per eum stetisse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑