Digesta Iustiniani 45.1.46.1
inscriptio Paulus libro duodecimo ad Sabinum
D.45.1.46pr. ‘Centensimis kalendis dari’ utiliter stipulamur, quia præsens obligatio est, in diem autem dilata solutio.
D.45.1.46.1 Id autem, quod in facto est, in mortis tempus conferri non potest, veluti: ‘cum morieris, Alexandriam venire spondes?’
D.45.1.46.2 Si ita stipulatus fuero ‘cum volueris’, quidam inutilem esse stipulationem aiunt, alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod verum est.
D.45.1.46.3 Illam autem stipulationem ‘si volueris, dari?’ inutilem esse constat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
