Digesta Iustiniani 45.1.41.pr
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo ad Sabinum
D.45.1.41pr. Eum, qui ‘kalendis Ianuariis’ stipulatur, si adiciat ‘primis’ vel ‘proximis’, nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat ‘secundis’ vel ‘tertiis’ vel quibus aliis, æque dirimit quæstionem․ si autem non addat quibus Ianuariis, facti quæstionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus․ si autem non appareat, dicendum est quod Sabinus, primas kalendas Ianuarias spectandas․ plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum videri de sequentibus kalendis.
D.45.1.41.1 Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, præsenti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perveniri․ verum dies adiectus efficit, ne præsenti type="Libro" subtype="parent"ex quo apparet diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore.
D.45.1.41.2 Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
