Digesta Iustiniani 45.1.38
inscriptio Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum
D.45.1.38pr. Stipulatio ita: ‘habere licere spondes?’ hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus nobis habere liceat․ quæ res facit, ut videatur reus promisisse per omnes futurum, ut tibi habere liceat: videtur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum promittendo obligatur, et ita utimur․ sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat vel quis ceterorum successorum efficiat, ne habere liceat.
D.45.1.38.1 Sed si quis promittat per alium non fieri, præter heredem suum dicendum est inutiliter eum promittere factum alienum.
D.45.1.38.2 At si quis velit factum alienum promittere, poenam vel quanti ea res sit potest promittere․ sed quatenus habere licere videbitur? si nemo controversiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumve successores.
D.45.1.38.3 Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controversiam fecerit vel de usu fructu vel de usu vel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod habuit.
D.45.1.38.4 Quæsitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit habere licere․ et magis est, ut et aliena promitti possit: quæ res ita effectum habebit, si propria esse promissoris coeperit. quare si perseveraverit aliena, dicendum erit stipulationem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem eius quicquam factum sit.
D.45.1.38.5 Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, ita etiam ex parte actoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit․ ceterum si alii habere non licuit, certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler ‘habere licere’ an ‘mihi habere licere’.
D.45.1.38.6 Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potestate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari․ sed si servus fuerit stipulatus sibi habere, quæsitum est, an recte stipulatus videatur․ et ait Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum, si servus stipuletur sibi habere licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, inquit, non committitur, quamvis auferri res ei et ipse auferre eandem possit: non enim factum, sed ius in hac stipulatione vertitur․ cum vero stipulatur per promissorem non fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum versatur․ sed videtur mihi, licet iuris verba contineat hæc stipulatio ‘habere licere’, tamen sic esse accipiendam, ut in servo et in filio familias videatur actum esse de possessione retinenda aut non auferenda et vires habeat stipulatio.
D.45.1.38.7 Hæc quoque stipulatio: ‘possidere mihi licere spondes?’ utilis est: quam stipulationem servus an possit utiliter in suam personam concipere, videamus․ sed quamvis civili iure servus non possideat, tamen ad possessionem naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et servus recte ita stipuletur.
D.45.1.38.8 Plane si ‘tenere sibi licere’ stipulatus sit servus, utilem esse stipulationem convenit: licet enim possidere civiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat.
D.45.1.38.9 ‘Habere’ dupliciter accipitur: nam et eum habere dicimus, qui rei dominus est et eum, qui dominus quidem non est, sed tenet: denique habere rem apud nos depositam solemus dicere.
D.45.1.38.10 Si quis ita stipulatus fuerit ‘uti frui sibi licere’, ad heredem ista stipulatio non pertinet.
D.45.1.38.11 Sed et si non addiderit ‘sibi’, non puto stipulationem de usu fructu ad heredem transire, eoque iure utimur.
D.45.1.38.12 Sed si quis uti frui licere sibi heredique suo stipulatus sit, videamus, an heres ex stipulatu agere possit․ et putem posse, licet diversi sint fructus: nam et si ire agere stipuletur sibi heredique suo licere, idem probaverimus.
D.45.1.38.13 Si quis dolum malum promissoris heredisque eius abesse velit, sufficere ‘abesse afuturumque esse’ stipulari: si vero de plurium dolo cavere velit, necessarium esse adici: ‘cui rei dolus malus non abest, non afuerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari spondes?’
D.45.1.38.14 Suæ personæ adiungere quis heredis personam potest.
D.45.1.38.15 Sed et adoptivi patris persona coniungi poterit.
D.45.1.38.16 Inter incertam certamque diem discrimen esse ex eo quoque apparet, quod certa die promissum vel statim dari potest: totum enim medium tempus ad solvendum liberum promissori relinquitur: at qui promisit ‘si aliquid factum sit’ vel ‘cum aliquid factum sit’, nisi cum id factum fuerit, dederit, non videbitur fecisse quod promisit.
D.45.1.38.17 Alteri stipulari nemo potest, præterquam si servus domino, filius patri stipuletur: inventæ sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum ut alii detur, nihil interest mea․ plane si velim hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committetur stipulatio etiam ei, cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit, sed quæ sit quantitas quæque condicio stipulationis.
D.45.1.38.18 In stipulationibus cum quæritur, quid actum sit, verba contra stipulatorem interpretanda sunt.
D.45.1.38.19 Eum, qui dicat: ‘mihi decem et Titio decem’, eadem decem, non alia decem dicere credendum est.
D.45.1.38.20 Si stipuler alii, cum mea interesset, videamus, an stipulatio committetur․ et ait Marcellus stipulationem valere in specie huiusmodi․ is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli salvam fore․ ait Marcellus posse defendi stipulationem valere: interest enim stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit.
D.45.1.38.21 Si quis insulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipulatus sit: aut si quis, cum promisisset Titio fundum Mævium daturum aut, si is non dedisset, poenam se daturum, stipulatus a Mævio fuerit fundum Titio datu iri: item si quis id locaverit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actionem.
D.45.1.38.22 Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut valeat stipulatio.
D.45.1.38.23 Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio vires habebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne vel poena committatur vel prædia distrahantur, quæ pignori data erant.
D.45.1.38.24 Si quis ita stipulatus fuerit: ‘illum sistas?’, nulla causa est, cur non obligatio constat.
D.45.1.38.25 Ædem sacram vel locum religiosum ædificari stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
