Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 45.1.29

DE VERBORUM OBLIGATIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo sexto ad Sabinum

D.45.1.29pr. Scire debemus in stipulationibus tot esse stipulationes, quot summæ sunt, totque esse stipulationes, quot species sunt․ secundum quod evenit, ut mixta una summa vel specie, quæ non fuit in præcedenti stipulatione, non fiat novatio, sed efficit duas esse stipulationes. quamvis autem placuerit tot esse stipulationes, quot summæ, totque esse stipulationes quot res: tamen si pecuniam quis, quæ in conspectu est, stipulatus sit, vel acervum pecuniæ, non tot sunt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios singulas esse stipulationes absurdum est. stipulationem quoque legatorum constat unam esse, quamvis plura corpora sint vel plura legata․ sed et familiæ vel omnium servorum stipulatio una est․ itemque quadrigæ aut lecticariorum stipulatio una est․ at si quis illud et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora.

D.45.1.29.1 Si a fure hominem sim stipulatus, quæsitum est, an stipulatio valeat․ movet quæstionem, quod stipulatus hominem plerumque meum videor: non valet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipulatus est․ et constat, si quidem ita stipulatus sim: ‘quod ex causa condictionis dare facere oportet?’, stipulationem valere: si vero hominem dari stipulatus fuero, nullius momenti esse stipulationem․ quod si postea sine mora decessisse proponatur servus, non teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim vivit, condici poterit, at si decessisse proponatur, in ea condicione est, ut evanescat condictio propter stipulationem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑