Digesta Iustiniani 45.1.140
inscriptio Paulus libro tertio ad Neratium
D.45.1.140pr. Pluribus rebus præpositis, ita stipulatio facta est: ‘ea omnia, quæ supra scripta sunt, dari?’ propius est, ut tot stipulationes, quot res sint.
D.45.1.140.1 De hac stipulatione: ‘annua bima trima die id argentum quaque die dari?’ apud veteres varium fuit․ Paulus : sed verius et hic tres esse trium summarum stipulationes.
D.45.1.140.2 Etsi placeat extingui obligationem, si in eum casum inciderit, a quo incipere non potest, non tamen hoc in omnibus verum est․ ecce stipulari viam iter actum ad fundum communem socius non potest, et tamen si is, qui stipulatus fuerat, duos heredes reliquerit, non extinguitur stipulatio․ et per partem dominorum servitus adquiri non potest, adquisita tamen conservatur et per partem domini: hoc evenit, si pars prædii servientis vel cui servitur alterius domini esse coeperit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
