Digesta Iustiniani 45.1.138
inscriptio Venuleius libro quarto stipulationum
D.45.1.138pr. Eum, qui certarum nundinarum diebus dari stipuletur, primo die petere posse Sabinus ait: Proculus autem et ceteri diversæ scholæ auctores, quamdiu vel exiguum tempus ex nundinarum spatio superesset, peti posse existimant․ sed ego cum Proculo sentio.
D.45.1.138.1 Cum pure stipulatus sum illud aut illud dari, licebit tibi, quotiens voles, mutare voluntatem in eo quod præstaturus sis, quia diversa causa est voluntatis expressæ et eius quæ inest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
