Digesta Iustiniani 45.1.137
inscriptio Venuleius libro primo stipulationum
D.45.1.137pr. Continuus actus stipulantis et promittentis esse debet (ut tamen aliquod momentum naturæ intervenire possit) et comminus responderi stipulanti oportet․ ceterum si post interrogationem aliud acceperit, nihil proderit, quamvis eadem die spopondisset.
D.45.1.137.1 Si hominem stipulatus sim et ego de alio sensero, tu de alio, nihil acti erit: nam stipulatio ex utriusque consensu perficitur.
D.45.1.137.2 Cum ita stipulatus sum ‘Ephesi dari?’ inest tempus: quod autem accipi debeat, quæritur․ et magis est, ut totam eam rem ad iudicem, id est ad virum bonum remittamus, qui æstimet, quanto tempore diligens pater familias conficere possit, quod facturum se promiserit, ut qui Ephesi daturum se spoponderit, neque duplomate diebus ac noctibus et omni tempestate contempta iter continuare cogatur neque tam delicate progredi debeat, ut reprehensione dignus appareat, sed habita ratione temporis ætatis sexus valetudinis, cum id agat, ut mature perveniat, id est eodem tempore, quo plerique eiusdem condicionis homines solent pervenire․ eoque transacto, quamvis Romæ remanserit nec possit Ephesi pecuniam dare, nihilo minus ei recte condicetur, vel quia per ipsum steterit, quo minus Ephesi daret, vel quoniam per alium Ephesi possit dari vel quia ubique potest solvere: nam et quod in diem debetur, ante solvi potest, licet peti non potest․ quod si duplomate usus aut felici navigatione maturius quam quisque pervenerit Ephesum, confestim obligatus est, quia in eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est coniecturæ locus.
D.45.1.137.3 Item qui insulam fieri spopondit, non utique conquisitis undique fabris et plurimis operis adhibitis festinare debet nec rursus utroque aut altero contentus esse, sed modus adhibendus est secundum rationem diligentis ædificatoris et temporum locorumque․ item si non inchoetur opus, id tantum æstimetur, quod in illo intervallo effici potuit․ transactoque tempore, quo insulam consummare oportuerit, si postea ædificetur, liberetur reus, sicut liberatur, qui se daturum spopondit, si quandoque tradit.
D.45.1.137.4 Illud inspiciendum est, an qui centum dari promisit confestim teneatur, an vero cesset obligatio, donec pecuniam conferre possit. quid ergo, si neque domi habet neque inveniat creditorem? sed hæc recedunt ab impedimento naturali et respiciunt ad facultatem dandi. est autem facultas personæ commodum incommodumque, non rerum quæ promittuntur․ et alioquin si quis Stichum dari spoponderit, quæremus, ubi sit Stichus: aut si non multum referre videatur ‘Ephesi daturum se’, an, quod Ephesi sit, cum ipse Romæ sit, dare spondeat: nam hoc quoque ad facultatem dandi pertinet, quia in pecunia et in Sticho illud commune est, quod promissor in præsentia dare non potest․ et generaliter causa difficultatis ad incommodum promissoris, non ad impedimentum stipulatoris pertinet, ne incipiat dici eum quoque dare non posse, qui alienum servum, quem dominus non vendat, dare promiserit.
D.45.1.137.5 Si ab eo stipulatus sim, qui efficere non possit, cum alio possibile sit, iure factam obligationem Sabinus scribit.
D.45.1.137.6 Cum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam Titius vendiderit vel forum aut basilicam et huiusmodi res, quæ publicis usibus in perpetuum relictæ sint: ubi omnino condicio iure impleri non potest vel id facere ei non liceat, nullius momenti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quæ natura impossibilis est, inserta esset․ nec ad rem pertinet, quod ius mutari potest et id, quod nunc impossibile est, postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis ius, sed secundum præsentis æstimari debet stipulatio.
D.45.1.137.7 Si ut aliquid fiat stipulemur, et usitatius et elegantius esse Labeo ait sic subici poenam: ‘si ita factum non erit’: at cum quid ne fiat stipulemur, tunc hoc modo: ‘si adversus ea factum erit’: et cum alia fieri, alia non fieri coniuncte stipulemur, sic comprehendendum: ‘si non feceris, si quid adversus ea feceris’.
D.45.1.137.8 Præterea sciendum est, quod dari stipulemur, non posse nos uni ex heredibus adquiri, sed necesse esse omnibus adquiri: at cum quid fieri stipulemur, etiam unius personam recte comprehendi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
