Digesta Iustiniani 45.1.134
inscriptio Paulus libro quinto decimo responsorum
D.45.1.134pr. Titia, quæ ex alio filium habebat, in matrimonium coit Gaio Seio habenti filiam: et tempore matrimonii consenserunt, ut filia Gaii Seii filio Titiæ desponderetur, et interpositum est instrumentum et adiecta poena, si quis eorum nuptiis impedimento fuisset: postea Gaius Seius constante matrimonio diem suum obiit et filia eius noluit nubere: quæro, an Gaii Seii heredes teneantur ex stipulatione․ respondit ex stipulatione, quæ proponeretur, cum non secundum bonos mores interposita sit, agenti exceptionem doli mali obstaturam, quia inhonestum visum est vinculo poenæ matrimonia obstringi sive futura sive iam contracta.
D.45.1.134.1 Idem respondit: plerumque ea, quæ præfationibus convenisse concipiuntur, etiam in stipulationibus repetita creduntur, sic tamen, ut non ex ea repetitione inutilis efficiatur stipulatio.
D.45.1.134.2 Idem respondit, cum Septicius litteris suis præstaturum se caverit pecuniam et usuras eius semisses, quæ apud Sempronium depositæ sint: si inter præsentes actum est, intellegendum etiam a parte Lucii Titii præcessisse verba stipulationis.
D.45.1.134.3 Idem respondit, quotiens pluribus specialiter pactis stipulatio una omnibus subicitur, quamvis una interrogatio et responsum unum subiciatur, tamen proinde haberi, ac si singulæ species in stipulationem deductæ fuissent.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
