Digesta Iustiniani 45.1.124
inscriptio Papinianus libro secundo definitionum
D.45.1.124 ‘Insulam intra biennium illo loco ædificari spondes?’ ante finem biennii stipulatio non committitur, quamvis reus promittendi non ædificaverit et tantum residui temporis sit, quo ædificium extrui non possit: neque enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur․ idque et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
