Digesta Iustiniani 45.1.121
inscriptio Papinianus libro undecimo responsorum
D.45.1.121pr. Ex ea parte cautionis: ‘dolumque malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille’ incerti agetur.
D.45.1.121.1 Stipulationis utiliter interponendæ gratia mulier ab eo, in cuius matrimonium conveniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinæ tempore matrimonii consuetudinem repetisset․ nihil causæ esse respondi, cur ex stipulatu, quæ ex bonis moribus concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit.
D.45.1.121.2 In insulam deportato reo promittendi stipulatio ita concepta: ‘cum morieris, dari?’ non nisi moriente eo committitur.
D.45.1.121.3 Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris aliis contractibus, veluti mandati depositi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
