Digesta Iustiniani 45.1.1
inscriptio Ulpianus libro quadragesimo octavo ad Sabinum
D.45.1.1pr. Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulationem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire invicem debent․ si quis igitur ex his vult stipulari, per servum præsentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem․ item si quis obligari velit, iubeat et erit quod iussu obligatus.
D.45.1.1.1 Qui præsens interrogavit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin vero præsens interrogavit, mox discessit et reverso responsum est, obligat: intervallum enim medium non vitiavit obligationem.
D.45.1.1.2 Si quis ita interroget ‘dabis?’ responderit ‘quid ni?’, et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine verbis adnuisset․ non tantum autem civiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem.
D.45.1.1.3 Si quis simpliciter interrogatus responderit: ‘si illud factum erit, dabo’, non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: ‘intra kalendas quintas’ responderit: ‘dabo idibus’, æque non obligatur: non enim sic respondit, ut interrogatus est․ et versa vice si interrogatus fuerit sub condicione, responderit pure, dicendum erit eum non obligari․ cum adicit aliquid vel detrahit obligationi, semper probandum est vitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diversitas responsionis ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse videtur.
D.45.1.1.4 Si stipulanti mihi ‘decem’ tu ‘viginti’ respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat․ ex contrario quoque si me ‘viginti’ interrogante tu ‘decem’ respondeas, obligatio nisi in decem non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est viginti et decem inesse.
D.45.1.1.5 Sed si mihi Pamphilum stipulanti tu Pamphilum et Stichum spoponderis, Stichi adiectionem pro supervacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, quot corpora, duæ sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque vitiatur utilis per hanc inutilem.
D.45.1.1.6 Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest․ proinde si quis Latine interrogaverit, respondeatur ei Græce, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta est: idem per contrarium․ sed utrum hoc usque ad Græcum sermonem tantum protrahimus an vero et ad alium, Poenum forte vel Assyrium vel cuius alterius linguæ, dubitari potest․ et scriptura Sabini, sed et verum patitur, ut omnis sermo contineat verborum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat sive per se sive per verum interpretem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
