Digesta Iustiniani 44.7.ult
inscriptio Scævola libro vicensimo octavo digestorum
D.44.7.61pr. Procurator Seii admisit subscriptionem ad argentarium vascularium in verba infra scripta: Λούκιος Καλάνδιος ἐπέγνων, καϑὼς προγέγραπται· ἐστὶν λοιπὰ παρ᾽ ἠμῖν, ὀφειλόμενα τῷ δεῖνι, τόσα : quæro, an Gaium Seium obligare potuit․ respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quæ proponeretur interposita sit, obligatum esse.
D.44.7.61.1 Seia, cum salarium constituere vellet, ita epistulam emisit: ‘Lucio Titio salutem․ Si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua veni hoc: tibi quamdiu vivam præstabo annuos decem․ scio enim quia valde me bene ames’․ quæro, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annum debeatur․ respondit ex personis causisque eum cuius notio sit æstimaturum, an actio danda sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
