Digesta Iustiniani 44.7.8
inscriptio Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum
D.44.7.8 Sub hac condicione ‘si volam’ nulla fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi velis cogi non possis: nam nec heres promissoris eius, qui numquam dare voluerit, tenetur, quia hæc condicio in ipsum promissorem numquam exstitit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
