Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.7.44.1

DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS

inscriptio Paulus libro septuagensimo quarto ad edictum prætoris

D.44.7.44pr. Obligationum fere quattuor causæ sunt: aut enim dies in iis est aut condicio aut modus aut accessio.

D.44.7.44.1 Circa diem duplex inspectio est: nam vel ex die incipit obligatio aut confertur in diem․ ex die veluti ‘kalendis Martiis dare spondes?’ cuius natura hæc est, ut ante diem non exigatur․ ad diem autem ‘usque ad kalendas dare spondes?’ placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi․ plane post tempus stipulator vel pacti conventi vel doli mali exceptione summoveri poterit․ sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quæ natura solo cohæret.

D.44.7.44.2 Condicio vero efficax est, quæ in constituenda obligatione inseritur, non quæ post perfectam eam ponitur, veluti ‘centum dare spondes, nisi navis ex Asia venerit?’ sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conventi vel doli mali.

D.44.7.44.3 Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est.

D.44.7.44.4 Accessio vero in obligatione aut personæ aut rei fit․ personæ, cum mihi aut Titio stipulor․ rei, cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quæritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto Titio.

D.44.7.44.5 Si ita stipulatus sim: ‘si fundum non dederis, centum dare spondes?’ sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus.

D.44.7.44.6 Sed si navem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, videndum, utrum duæ stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an vero transferat in se et quasi novatio prioris fiat? quod magis verum est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑