Digesta Iustiniani 44.7.37
inscriptio Ulpianus libro quarto ad edictum prætoris
D.44.7.37pr. Actionis verbo continetur in rem, in personam: directa, utilis: præiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quæ prætoriæ sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quæ similes sunt․ interdicta quoque actionis verbo continentur.
D.44.7.37.1 Mixtæ sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiæ erciscundæ, communi dividundo, interdictum uti possidetis, utrubi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
