Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.7.34.ult

DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS

inscriptio Paulus libro singulari de concurrentibus actionibus

D.44.7.34pr. Qui servum alienum iniuriose verberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utræque competere․ sed quidam altera electa alteram consumi․ alii per legis Aquiliæ actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et æquum esse condemnari eum, qui æstimationem præstitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia․ sed et hæc sententia per prætorem inhibenda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur․ rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam voluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi.

D.44.7.34.1 Si is, cui rem commodavero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.

D.44.7.34.2 Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem furti non confunditur, illæ autem inter se miscentur․ et hoc in legis Aquiliæ actione dicitur, si tibi commodavero vestimenta et tu ea ruperis: utræque enim actiones rei persecutionem continent․ et quidem post legis Aquiliæ actionem utique commodati finietur: post commodati an Aquiliæ remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed verius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑