Digesta Iustiniani 44.7.25
inscriptio Ulpianus libro singulari regularum
D.44.7.25pr. Actionum genera sunt duo, in rem, quæ dicitur vindicatio, et in personam, quæ condictio appellatur․ in rem actio est, per quam rem nostram, quæ ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet․ in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper adversus eundem locum habet.
D.44.7.25.1 Actionum autem quædam ex contractu, quædam ex facto, quædam in factum sunt․ ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo locando conducendo et ceteris similibus․ ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit vel damnum dedit․ in factum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio, quæ datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum prætoris in ius vocatus est.
D.44.7.25.2 Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariæ.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
