Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.7.1.ult

DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS

inscriptio Gaius libro secundo aureorum

D.44.7.1pr. Obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex variis causarum figuris.

D.44.7.1.1 Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut verbis aut consensu.

D.44.7.1.2 Re contrahitur obligatio mutui datione․ mutui autem datio consistit in his rebus, quæ pondere numero mensurave constant, veluti vino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis.

D.44.7.1.3 Is quoque, cui rem aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur.

D.44.7.1.4 Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is vero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infirmitas resistere non potest, veluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus est․ alias tamen exactissimam diligentiam custodiendæ rei præstare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit․ sed et in maioribus casibus, si culpa eius interveniat, tenetur, veluti si quasi amicos ad cenam invitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre proficiscens secum portare voluerit et id aut naufragio aut prædonum hostiumve incursu amiserit.

D.44.7.1.5 Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur․ sed is etiamsi neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiæ vero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere.

D.44.7.1.6 Creditor quoque, qui pignus accepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur.

D.44.7.1.7 Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fierive nobis stipulemur.

D.44.7.1.8 Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor vocatur․ et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeatur.

D.44.7.1.9 Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, veluti si de homine libero vel iam mortuo vel ædibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignoraverint eum hominem liberum esse vel mortuum esse vel ædes deustas esse․ idem iuris est, si quis locum sacrum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit.

D.44.7.1.10 Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit.

D.44.7.1.11 Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem esse.

D.44.7.1.12 Furiosum, sive stipulatur sive promittat, nihil agere natura manifestum est.

D.44.7.1.13 Huic proximus est, qui eius ætatis est, ut nondum intellegat, quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipulari et promittere recte posse.

D.44.7.1.14 Mutum nihil pertinere ad obligationem verborum natura manifestum est.

D.44.7.1.15 Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, sive promittit, verba stipulantis exaudire debet, sive stipuletur, debet exaudire verba promittentis․ unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑