Digesta Iustiniani 44.5.2
inscriptio Paulus libro septuagensimo primo ad edictum
D.44.5.2pr. Si filio familias delatum sit iusiurandum et iuraverit patrem suum dare non oportere, danda est patri exceptio.
D.44.5.2.1 Si in alea rem vendam, ut ludam, et evicta re conveniar, exceptione summovebitur emptor.
D.44.5.2.2 Si servus promittat domino pecuniam, ut manumittatur, cum alias non esset manumissurus dominus, eamque liber factus spondeat: dicitur non obstare exceptionem patrono, si eam petat: non enim onerandæ libertatis causa hæc pecunia promissa est․ alioquin iniquum est, dominum et servo carere et pretio eius․ totiens ergo onerandæ libertatis causa pecunia videtur promitti, quotiens sua sponte dominus manumisit et propterea velit libertum pecuniam promittere, ut non exigat eam, sed ut libertus eum timeat et obtemperet ei.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
