Digesta Iustiniani 44.4.4.11
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
D.44.4.4pr. Apud Celsum quæritur, si, cum Titio mandassent creditores hereditarii, ut adiret hereditatem, unus non mandasset decipiendi eius causa, mandaturus alioquin, si non foret hic aditurus, deinde agat, an exceptione repellatur: et ait Celsus doli eum exceptione repellendum.
D.44.4.4.1 Iulianus scripsit, si quis, cum æger esset, centum aureos uxoris suæ consobrino spopondisset, volens scilicet eam pecuniam ad mulierem pervenire, deinde convaluerit, an exceptione uti possit, si conveniatur․ et refert Labeoni placuisse doli mali uti eum posse.
D.44.4.4.2 Si in arbitrum compromiserimus, deinde cum non stetissem ob adversam valitudinem, poena commissa est, an uti possim doli exceptione? et ait Pomponius prodesse mihi doli exceptionem.
D.44.4.4.3 Item quæritur, si cum eo, a quo tibi sexaginta deberentur, compromiseris, deinde per imprudentiam poenam centum stipulatus fueris․ Labeo putat convenire officio arbitri iubere tantum tibi dari, quantum re vera debeatur, et, si non fiat, non vetare, ne quid amplius petatur: sed etiamsi id omissum fuerit, peti posse quod debetur Labeo dicit, et si forte poena petatur, doli mali exceptionem profuturam.
D.44.4.4.4 Si quis pupillo solverit sine tutoris auctoritate id quod debuit exque ea solutione locupletior factus sit pupillus, rectissime dicitur exceptionem petentibus nocere: nam et si mutuam acceperit pecuniam vel ex quo alio contractu locupletior factus sit, dandam esse exceptionem․ idemque et in ceteris erit dicendum, quibus non recte solvitur: nam si facti sint locupletiores, exceptio locum habebit.
D.44.4.4.5 Item Labeo scribit, si quis fugitivum esse sciens emerit servum et si stipulatus fuerit fugitivum non esse, deinde agat ex stipulatu, non esse eum exceptione repellendum, quoniam hoc convenit (quamvis ex empto actionem non haberet): sed, si non convenisset, exceptione repelletur.
D.44.4.4.6 Quod si is, cui pecunia debeatur, cum debitore decidit et nomen eius vendidit Seio, cui debitor mandaverat, ut nomen emeret, deque ea re emptor stipulatus est, deinde creditor eam pecuniam retinet, quam per iudicem abstulit, an emptor ex stipulatu possit experiri? et Ofilius putat, si venditor nominis paratus non sit reddere, quantum ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem doli mali: et puto sententiam Ofilii veram.
D.44.4.4.7 Labeo ait, si de homine petitio secundum actorem fuerit iudicatum et iussu iudicis satisdatum sit hominem intra certum diem tradi, et, si traditus non fuisset, poenam stipulatus sit, petitorem, qui et hominem vindicat et poenam petit, exceptione esse repellendum: iniquum enim esse et hominem possidere et poenam exigere.
D.44.4.4.8 Item quæritur, si uniones tibi pignori dedero et convenerit, ut soluta pecunia redderentur, et hi uniones culpa tua perierint et pecuniam petas․ exstat Nervæ et Atilicini sententia dicentium ita esse excipiendum: ‘si inter me et te non convenit, ut soluta pecunia uniones mihi reddantur’: sed est verius exceptionem doli mali nocere debere.
D.44.4.4.9 Si minor mihi infantem donaverit, deinde eum vindicet, exceptione doli mali repellendus est, nisi alimenta reddat et si quis alius sumptus probabilis in eum factus sit.
D.44.4.4.10 Præterea sciendum est, si quis quid ex testamento contra voluntatem petat, exceptione eum doli mali repelli solere: et ideo heres, qui non habet voluntatem, per exceptionem doli repellitur.
D.44.4.4.11 Si quis ex uncia heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit, deinde propter hoc legatum, in quo centum erant, prætulit, ne molestiis hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, exceptione doli mali summoveatur? et ait Iulianus non esse eum summovendum․ quod si a substituto pretium accepit vel quod pretii loco haberi posset, ne adeat hereditatem, petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur ac per hoc doli exceptione repelletur.
D.44.4.4.12 Quæsitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum volente me vendideris, an vindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda․ et hoc iure utimur, ut exceptio doli noceat.
D.44.4.4.13 Marcellus ait adversus doli exceptionem non dari replicationem doli. Labeo quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem malitiam petitori quidem præmio esse, ei vero, cum quo ageretur, poenæ esse, cum longe æquum sit ex eo, quod perfide gestum est, actorem nihil consequi.
D.44.4.4.14 Contra senatus consulti quoque Macedoniani exceptionem de dolo dandam replicationem ambigendum non esse eamque nocere debere etiam constitutionibus et sententiis auctorum cavetur.
D.44.4.4.15 Labeo et si ex stipulatu actio competat propter doli clausulam, tamen nocere doli exceptionem ait, si adversus ea inquit factum erit, posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil dolo malo fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem esse necessariam.
D.44.4.4.16 Adversus parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem, quæ patroni parentisve opinionem apud bonos mores suggillet, competere potest: in factum tamen erit excipiendum, ut, si forte pecunia non numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniæ non numeratæ․ nihil autem interest, utrum patronus ex suo contractu an vero ex alieno conveniatur: semper enim reverentia ei exhibenda est tam vivo quam defuncto․ si autem cum herede liberti patronus agat, puto excipere debere de dolo patroni heredem liberti․ libertum autem de dolo patroni, etsi ab herede eius conveniatur, minime exceptionem obiecturum: namque convenit tam vivo quam mortuo patrono a liberto honorem exhiberi․ in stipulatione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex doli clausula non de dolo actio intenditur, sed ex stipulatu.
D.44.4.4.17 In hac exceptione et de dolo servi vel alterius personæ iuri nostro subiectæ excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur․ sed de servorum et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio actio intendatur, in infinitum exceptio obicienda est: si autem non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, qui admissus sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus intervenisset: neque enim esse æquum servi dolum amplius domino nocere, quam in quo opera eius esset usus.
D.44.4.4.18 Quæsitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus est, excipi possit․ et puto recte defendi, si quidem in rem suam procurator datus sit, etiam de præterito eius dolo․ hoc est si ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse excipiendum, si vero non in rem suam, dolum præsentem in exceptionem conferendum․ si autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa est, tunc de omni dolo eius excipi posse Neratius scribit.
D.44.4.4.19 Mandavi Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius Seio, et stipulatus a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam de meo quam et Seii dolo.
D.44.4.4.20 Item quæritur, si debitor meus te circumveniebat teque mihi reum dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali exceptio obstet․ et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei adversus me excipere, cum non ego te circumvenerim: adversus ipsum autem debitorem meum poteris experiri.
D.44.4.4.21 Sed et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem delegaverit, idem probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum excipere, ne indotata fiat.
D.44.4.4.22 Apud Iulianum quæsitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur, exciperet de dolo mariti et mulieris, cui pecunia quæreretur, an obstatura esset exceptio ex persona mulieris․ et ait Iulianus, si maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat de dolo filiæ, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare: dos enim, quam maritus ab herede soceri petit, intellegitur, inquit, filiæ adquiri, cum per hoc dotem sit habitura․ illud non explicat Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc sentire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet videatur nulla dos filiæ, ut ait, quæri.
D.44.4.4.23 Illa etiam quæstio ventilata est apud plerosque, an de dolo tutoris exceptio pupillo experienti nocere debeat․ et ego puto utilius, etsi per eas personas pupillis favetur, tamen dicendum esse, sive quis emerit a tutore rem pupilli sive contractum sit cum eo in rem pupilli, sive dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior factus est, pupillo nocere debere, nec illud esse distinguendum, cautum sit ei an non, solvendo sit an non tutor, dummodo rem administret: unde enim divinat is, qui cum tutore contrahit? plane si mihi proponas collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit.
D.44.4.4.24 Si quis non tutor, sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius noceat pupillo, videamus․ et putem non nocere: nam si is, qui pro tutore negotia gerebat, rem vendiderit et usucapta sit, exceptionem non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit, quia huic rerum pupilli administratio concessa non fuit.
D.44.4.4.24a Secundum hæc magis opinor de dolo tutoris exceptionem pupillo esse obiciendam.
D.44.4.4.25 Quæ in tutore diximus, eadem in curatore quoque furiosi dicenda erunt, sed in prodigi vel minoris viginti quinque annis.
D.44.4.4.26 De dolo autem ipsius minoris viginti quinque annis exceptio utique locum habebit: nam et de pupilli dolo interdum esse excipiendum nequaquam ambigendum est ex ea ætate, quæ dolo non careat․ denique Iulianus quoque sæpissime scripsit doli pupillos, qui prope pubertatem sunt, capaces esse․ quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam creditori eius solvit? fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter malitiæ ignorantiam bis eandem pecuniam consequatur․ idem servandum in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis esse, iusserit debitorem creditori solvere, vel si quod exegit, domi habeat.
D.44.4.4.27 De auctoris dolo exceptio emptori non obicitur․ si autem accessione auctoris utitur, æquissimum visum est ei, qui ex persona auctoris utitur accessione, pati dolum auctoris: et peræque traditur rei quidem cohærentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem, quæ ex delicto personæ oriatur, nocere non oportere.
D.44.4.4.28 Si, cum legitima hereditas Gaii Seii ad te perveniret et ego essem heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne adeam hereditatem, et posteaquam ego repudiavi hereditatem, tu eam Sempronio cesseris pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, non potest pati.
D.44.4.4.29 Si quis autem ex causa legati vindicet aut is, cui ex causa donationis res præstita est, vindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex causa eius, in cuius locum successerit? et magis putat Pomponius summovendum: et ego puto exceptione eos esse repellendos, cum lucrativam causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis succedere.
D.44.4.4.30 Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si Serviana vel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius summovendum, quia res ad eum qui dolo fecit reversura est.
D.44.4.4.31 Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori non obicitur․ sed hoc in emptore solo servabimus: item in eo, qui permutaverit vel in solutum accepit: item in similibus, qui vicem emptorum continent․ ceterum si noxæ deditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem, quam ille pateretur, qui noxæ dedit․ proinde ex quacumque alia causa, quæ prope lucrativam habet adquisitionem, quæsisse quis videatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum successit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit vel vice pretii, cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris, utique si ipse dolo caret․ ceterum si ipse dolo non careat, pervenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem.
D.44.4.4.32 Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem fundum Mævio vendiderit et tradiderit: Iulianus ait æquius esse prætorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata vel doli mali summoveretur et, si ipse eum possideret et Publiciana peteres, adversus excipientem ‘si non suus esset’ replicatione utereris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum vendidisse, quem in bonis non haberet.
D.44.4.4.33 Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quæ est generalis: sed utilius visum est etiam de metu opponere exceptionem․ etenim distat aliquid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enimvero metus causa exceptio in rem scripta est ‘si in ea re nihil metus causa factum est’, ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit․ et quamvis de dolo auctoris exceptio non obiciatur, verumtamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, verum a quocumque adhibito exceptio obici possit.
D.44.4.4.34 Illud sciendum est hanc exceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis facere․ sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin succurritur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
