Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.4.2.1

DE DOLI MALI ET METUS EXCEPTIONE

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum

D.44.4.2pr. Palam est autem hanc exceptionem ex eadem causa propositam, ex qua causa proposita est de dolo malo actio.

D.44.4.2.1 Sequitur, ut videamus, in quibus causis locum habeat exceptio et quibus personis obiciatur․ et quidem illud adnotandum est, quod specialiter exprimendum est, de cuius dolo quis queratur, non in rem ‘si in ea re nihil dolo malo factum est’, sed sic ‘si in ea re nihil dolo malo actoris factum est’․ docere igitur debet is, qui obicit exceptionem, dolo malo actoris factum, nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum: aut si alterius dicat dolo factum, eorum personas specialiter debebit enumerare, dummodo hæ sint, quarum dolus noceat.

D.44.4.2.2 Plane ex persona eius, qui exceptionem obicit, in rem opponitur exceptio: neque enim quæritur, adversus quem commissus sit dolus, sed an in ea re dolo malo factum sit a parte actoris.

D.44.4.2.3 Circa primam speciem, quibus ex causis exceptio hæc locum habeat, hæc sunt, quæ tractari possunt․ si quis sine causa ab aliquo fuerit stipulatus, deinde ex ea stipulatione experiatur, exceptio utique doli mali ei nocebit: licet enim eo tempore, quo stipulabatur, nihil dolo malo admiserit, tamen dicendum est eum, cum litem contestatur, dolo facere, qui perseveret ex ea stipulatione petere: et si cum interponeretur, iustam causam habuit, tamen nunc nullam idoneam causam habere videtur․ proinde et si crediturus pecuniam stipulatus est nec credidit et si certa fuit causa stipulationis, quæ tamen aut non est secuta aut finita est, dicendum erit nocere exceptionem.

D.44.4.2.4 Item quæritur, si quis pure stipulatus sit certam quantitatem, quia hoc actum sit, sed post stipulationem interpositam pactus sit, ne interim pecunia usque ad certum diem petatur, an noceat exceptio doli․ et quidem et de pacto convento excipi posse nequaquam ambigendum est: sed et si hac quis exceptione uti velit, nihilo minus poterit: dolo enim facere eum, qui contra pactum petat, negari non potest.

D.44.4.2.5 Et generaliter sciendum est ex omnibus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo facit, attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis sit ignorantia in eo, ut dolo careat.

D.44.4.2.6 Non male dictum est, si creditor usuras in futurum acceperit, deinde pecuniam nihilo minus petat, antequam id tempus prætereat, cuius temporis usuras accepit, an doli exceptione repellatur․ et potest dici dolo eum facere: accipiendo enim usuras distulisse videtur petitionem in id tempus, quod est post diem usurarum præstitarum, et tacite convenisse interim se non petiturum.

D.44.4.2.7 Item quæritur: si statuliberum mercatus quis fuerit iussum decem dare, cum hoc ignoraret, et duplam stipulatus fuerit, deinde decem acceperit evicto eo in libertatem agere ex duplæ stipulatione potest, sed nisi decem, quæ implendæ condicionis causa acceperit, deduxerit, exceptione summovendus erit: et hæc ita Iulianus quoque scripsit․ si tamen ex re emptoris vel ex peculio, quod ad emptorem pertinebat, pecuniam dederit statuliber, potest dici exceptionem non nocere, quia dolo non faceret.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑