Digesta Iustiniani 44.4.13
inscriptio Paulus libro quarto decimo quæstionum
D.44.4.13 Liberis exheredatis, qui nihil ex patris iudicio meruerunt, rupto testamento ius suum conservandum est, nec opponetur doli mali exceptio․ quod non solum in persona eorum, sed in heredibus in persona liberorum quoque eorum optinendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
