Digesta Iustiniani 44.3.6
inscriptio Africanus libro nono quæstionum
D.44.3.6pr. Si duobus eandem rem separatim vendiderim, ea possessio, quæ utramque venditionem præcesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit․ denique et si, quam rem tibi vendiderim, rursus a te emam et Titio vendam, et meam omnem et tuam possessionem Titio accessuram, videlicet quod et tu mihi et ego ei possessionem præstare debeamus.
D.44.3.6.1 Vendidi tibi servum et convenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum evenerit, quæsitum est, quid de accessione tui temporis putares․ respondit id quod servetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi venisset, ut scilicet, si venditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod venditionem præcesserit et amplius accessio hæc ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
