Digesta Iustiniani 44.3.5.1
inscriptio Ulpianus libro tertio disputationum
D.44.3.5pr. An vitium auctoris vel donatoris eiusve qui mihi rem legavit mihi noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non habuit, videndum est․ et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et usucapere possum, quod auctor meus usucapere non potuit.
D.44.3.5.1 Ex facto propositum est quendam, cum rem pignori dedisset, eandem distraxisse heredemque eius redemisse: quæritur, an heres adversus pignoris persecutionem exceptione longæ possessionis uti possit. dicebam hunc heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione uti, quia in extranei locum successit, non in eius qui pignori dederat, quemadmodum si ante redemisset, sic deinde heres exstitisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
