Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.3.15

DE DIVERSIS TEMPORALIBUS PRÆSCRITIONIBUS ET DE ACCESSIONIBUS POSSESSIONUM

inscriptio Venuleius libro quinto interdictorum

D.44.3.15pr. In usucapione ita servatur, ut, etiamsi minimo momento novissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur usucapio, nec totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus.

D.44.3.15.1 Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei vendidit, unde tu emisti․ sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, præcedentium auctorum possessio non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest.

D.44.3.15.2 Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaveras, et quod apud eum, qui vendendum mandavit․ quod si is quoque, cui mandatum erat, alii vendendum mandaverit, non aliter huius, qui postea mandaverat, dandam accessionem Labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit.

D.44.3.15.3 Sed et si a filio vel servo rem emero, accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut voluntate patris dominive aut cum administrationem peculii haberet vendidit.

D.44.3.15.4 Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius administraret, emisti․ idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosive emerit, servandum est: et si ventris nomine aut eius, quæ rei servandæ causa in possessione esset dotis suæ nomine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit.

D.44.3.15.5 Hæ autem accessiones non tam late accipiendæ sunt quam verba earum patent, ut etiam, si post venditionem traditionemque rei traditæ apud venditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud solum quod ante fuit, licet venditionis tempore eam rem venditor non habuerat.

D.44.3.15.6 Ei, cui heres rem hereditariam vendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑