Digesta Iustiniani 44.3.11
inscriptio Papinianus libro secundo definitionum
D.44.3.11 Cum heres in ius omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti vitia non excludit, veluti cum sciens alienum illum illo vel precario possedit: quamvis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec interdicto recte conveniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit․ idem iuris est, cum de longa possessione quæritur: neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonæ fidei ratio non tueatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
