Digesta Iustiniani 44.3.1
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo quarto ad edictum
D.44.3.1 Quia tractatus de utilibus diebus frequens est, videamus, quid sit experiundi potestatem habere․ et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi․ neque sufficit reo experiundi secum facere potestatem, vel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa impediatur experiri․ proinde sive apud hostes sit sive rei publicæ causa absit sive in vinculis sit aut si tempestate in loco aliquo vel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare possit, experiundi potestatem non habet․ plane is, qui valetudine impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem․ illud utique neminem fugit experiundi potestatem non habere eum, qui prætoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt, quibus ius prætor reddit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
