Digesta Iustiniani 44.2.9.ult
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum
D.44.2.9pr. Si a te hereditatem petam, cum nihil possideres, deinde, ubi coeperis aliquid possidere, hereditatem petam, an noceat exceptio ista? et putem, sive fuit iudicatum hereditatem meam esse, sive adversarius, quia nihil possidebat, absolutus est, non nocere exceptionem.
D.44.2.9.1 Si quis fundum, quem putabat se possidere, defenderit, mox emerit: re secundum petitorem iudicata an restituere cogatur? et ait Neratius, si actori iterum petenti obiciatur exceptio rei iudicatæ, replicare eum oportere de re secundum se iudicata.
D.44.2.9.2 Iulianus scribit exceptionem rei iudicatæ a persona auctoris ad emptorem transire solere, retro autem ab emptore ad auctorem reverti non debere․ quare si hereditariam rem vendideris, ego eandem ab emptore petiero et vicero, petenti tibi non opponam exceptionem ‘at si ea res iudicata non sit inter me et eum, cui vendidisti’.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
