Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 44.2.7

DE EXCEPTIONE REI IUDICATE

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo quinto ad edictum

D.44.2.7pr. Si quis, cum totum petisset, partem petat, exceptio rei iudicatæ nocet, nam pars in toto est: eadem enim res accipitur et si pars petatur eius, quod totum petitum est․ nec interest, utrum in corpore hoc quæratur an in quantitate vel in iure․ proinde si quis fundum petierit, deinde partem petat vel pro diviso vel pro indiviso, dicendum erit exceptionem obstare․ proinde et si proponas mihi certum locum me petere ex eo fundo, quem peti, obstabit exceptio. idem erit probandum et si duo corpora fuerint petita, mox alterutrum corpus petatur: nam nocebit exceptio․ item si quis fundum petierit, mox arbores excisas ex eo fundo petat, aut insulam petierit, deinde aream petat, vel tigna vel lapides petat: item si navem petiero, postea singulas tabulas vindicem: si ancillam prægnatem petiero et post litem contestatam conceperit et pepererit, mox partum eius petam: utrum idem petere videor an aliud, magnæ quæstionis est․ et quidem ita definiri potest totiens eandem rem agi, quotiens apud iudicem posteriorem id quæritur, quod apud priorem quæsitum est.

D.44.2.7.1 In his igitur fere omnibus exceptio nocet: sed in cementis et tignis diversum est: nam is, qui insulam petit, si cementa vel tigna vel quid aliud suum petat, in ea condicione est, ut videatur aliud petere: etenim cuius insula est, non utique et cementa sunt: denique ea, quæ iuncta sunt ædibus alienis, separata dominus vindicare potest.

D.44.2.7.2 De fructibus eadem quæstio est et de partu: hæc enim nondum erant in rebus humanis, sed ex ea re sunt, quæ petita est: magisque est, ut ista exceptio non noceat․ plane si in restitutionem vel fructus vel etiam partus venerunt æstimatique sunt, consequens erit dicere exceptionem obiciendam.

D.44.2.7.3 Et generaliter, ut Iulianus definit, exceptio rei iudicatæ obstat, quotiens inter easdem personas eadem quæstio revocatur vel alio genere iudicii․ et ideo si hereditate petita singulas res petat vel singulis rebus petitis hereditatem petat, exceptione summovebitur.

D.44.2.7.4 Idem erit probandum et si quis debitum petierit a debitore hereditario, deinde hereditatem petat, vel contra si ante hereditatem petierit et postea debitum petat: nam et hic obstabit exceptio: nam cum hereditatem peto, et corpora et actiones omnes, quæ in hereditate sunt, videntur in petitionem deduci.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑