Digesta Iustiniani 44.2.26.1
inscriptio Africanus libro nono quæstionum
D.44.2.26pr. Egi tecum ius mihi esse ædes meas usque ad decem pedes altius tollere: post ago ius mihi esse usque ad viginti pedes altius tollere: exceptio rei iudicatæ procul dubio obstabit․ sed et si rursus ita agam ius mihi esse altius ad alios decem pedes tollere, obstabit exceptio, cum aliter superior pars iure haberi non possit, quam si inferior quoque iure habeatur.
D.44.2.26.1 Item si fundo petito postea insula, quæ e regione eius in flumine nata erit, petatur, exceptio obstatura est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
