Digesta Iustiniani 44.2.14
inscriptio Paulus libro septuagensimo ad edictum
D.44.2.14pr. et an eadem causa petendi et eadem condicio personarum: quæ nisi omnia concurrunt, alia res est․ idem corpus in hac exceptione non utique omni pristina qualitate vel quantitate servata, nulla adiectione deminutioneve facta, sed pinguius pro communi utilitate accipitur.
D.44.2.14.1 Qui, cum partem usus fructus haberet, totum petit, si postea partem adcrescentem petat, non summovetur exceptione, quia usus fructus non portioni, sed homini adcrescit.
D.44.2.14.2 Actiones in personam ab actionibus in rem hoc differunt, quod, cum eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulæ causæ sequuntur nec ulla earum alterius petitione vitiatur: at cum in rem ago non expressa causa, ex qua rem meam esse dico, omnes causæ una petitione adprehenduntur․ neque enim amplius quam semel res mea esse potest, sæpius autem deberi potest.
D.44.2.14.3 Si quis interdicto egerit de possessione, postea in rem agens non repellitur per exceptionem, quoniam in interdicto possessio, in actione proprietas vertitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
