Digesta Iustiniani 43.7.ult
inscriptio Ulpianus libro trigensimo tertio ad Sabinum
D.43.7.3pr. Viæ vicinales, quæ ex agris privatorum collatis factæ sunt, quarum memoria non exstat, publicarum viarum numero sunt.
D.43.7.3.1 Sed inter eas et ceteras vias militares hoc interest, quod viæ militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam viam militarem habent, harum autem vicinalium viarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares vias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
