Digesta Iustiniani 43.5.3.9
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum
D.43.5.3pr. locum habet hoc interdictum.
D.43.5.3.1 Si tabulæ in pluribus codicibus scriptæ sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est.
D.43.5.3.2 Si tabulæ testamenti apud aliquem depositæ sunt a Titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit.
D.43.5.3.3 Proinde et si custodiam tabularum ædituus vel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto.
D.43.5.3.4 Si penes servum tabulæ fuerint, dominus interdicto tenebitur.
D.43.5.3.5 Si ipse testator, dum vivit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas vindicet․ quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est.
D.43.5.3.6 Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulæ essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec præiudicatur aliquid legi Corneliæ testamentariæ, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur․ et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amoverit neque celaverit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicenti exhiberet, hoc est si non supprimendi animo vel consilio fecit, sed ne huic exhiberet.
D.43.5.3.7 Hoc interdictum exhibitorium est.
D.43.5.3.8 Quid sit exhibere, videamus․ exhibere hoc est materiæ ipsius adprehendendæ copiam facere.
D.43.5.3.9 Exhibere autem apud prætorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti venirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, Labeo scribit coerceri eos a prætore debere.
D.43.5.3.10 Solent autem exhiberi tabulas desiderare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent.
D.43.5.3.11 Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit æstimari debet.
D.43.5.3.12 Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est æstimatio:
D.43.5.3.13 Et si legatum sit, tantum venit in æstimationem, quantum sit in legato:
D.43.5.3.14 Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic æstimandum est, nec compelli debebit ad cavendum, ut se restituturum caveat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciæ præstatur ab eo qui non exhibet.
D.43.5.3.15 Inde quæritur, si hinc consecutus æstimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus․ et putem, si heres idem præstitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere․ et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est æstimationem consecutus, eadem est distinctio.
D.43.5.3.16 Interdictum hoc et post annum competere constat․ sed et heredi ceterisque successoribus competit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
