Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.5.1.7

DE TABULIS EXHIBENDIS

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum

D.43.5.1pr. Prætor ait: ‘Quas tabulas Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hæ penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas․ item si libellus aliudve quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam’.

D.43.5.1.1 Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in præsentiarum exhibere․ sed si neget se exhibere posse vel oportere, interdictum hoc competit.

D.43.5.1.2 Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, verum ad omnia, quæ ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet.

D.43.5.1.3 Sive autem valet testamentum sive non, vel quod ab initio inutiliter factum est, sive ruptum sit vel in quo alio vitio, sed etiam si falsum esse dicatur vel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum valere.

D.43.5.1.4 Sive supremæ tabulæ sint sive non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere.

D.43.5.1.5 Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, sive perfectam sive imperfectam, interdictum hoc pertinere.

D.43.5.1.6 Proinde et si plures tabulæ sint testamenti, quia sæpius fecerat, dicendum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat.

D.43.5.1.7 Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias vel servus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur.

D.43.5.1.8 Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum.

D.43.5.1.9 Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit.

D.43.5.1.10 Hoc interdictum ad vivi tabulas non pertinet, quia verba prætoris ‘reliquerit’ fecerunt mentionem.

D.43.5.1.11 Sed et si deletum sine dolo sit testamentum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑