Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.4.4.3

NE VIS FIAT EI, QUI IN POSSESSIONEM MISSUS ERIT

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum

D.43.4.4pr. Per interdictum etiam ei subvenit prætor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei vis fiat.

D.43.4.4.1 Poena autem eius, qui non promittit vel satis non dat, hæc est, ut in possessionem mittatur adversarius․ Sive ergo promittat, sive per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur.

D.43.4.4.2 Prætor in eum, qui neque cavit neque possidere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum præstare eum oporteret, si de ea re cautum fuerat.

D.43.4.4.3 Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, prætoris adeundi potestas non fuerit, scilicet ut, si, cum potestas prætoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est.

D.43.4.4.4 Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑