Digesta Iustiniani 43.4.3.2
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo octavo ad edictum
D.43.4.3pr. Si quis missus fuerit in possessionem fideicommissi servandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est in possessionem, qui eum misit, aut si quis volet uti interdicto, consequens erit dicere interdictum locum habere․ sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suæ potestatis exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem.
D.43.4.3.1 Constitutum est ab Antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis․ si quis igitur in his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit uti et extraordinaria exsecutione.
D.43.4.3.2 Prætor ventrem in possessionem mittit, et hoc interdictum prohibitorium et restitutorium est․ sed si mulier velit in factum actione uti ad exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est.
D.43.4.3.3 Si mulier dicatur calumniæ causa in possessionem venisse, quod non sit prægnas vel non ex eo prægnas, vel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula divi Hadriani ad exemplum præsumptionis Carboniani edicti ventri prætor pollicetur possessionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
