Digesta Iustiniani 43.4.2
inscriptio Paulus libro quinquagensimo nono ad edictum
D.43.4.2pr. Suo quis an alieno nomine prohibitus sit, nihil interest: hæc enim verba ‘quanti ea res est’ referenda sunt ad personam domini.
D.43.4.2.1 Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
