Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.32.1.4

DE MIGRANDO

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo tertio ad edictum

D.43.32.1pr. Prætor ait: ‘Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem convenit, ut, quæ in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factave essent, ea pignori tibi pro mercede eius habitationis essent, sive ex his rebus est et ea merces tibi soluta eove nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus solvatur: ita, quo minus ei, qui eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, vim fieri veto’

D.43.32.1.1 Hoc interdictum proponitur inquilino, qui soluta pensione vult migrare: nam colono non competit.

D.43.32.1.2 Cui rei etiam extra ordinem subveniri potest: ergo infrequens est hoc interdictum.

D.43.32.1.3 Si tamen gratuitam quis habitationem habeat, hoc interdictum utile ei competet.

D.43.32.1.4 Si pensio nondum debeatur, ait Labeo interdictum hoc cessare, nisi paratus sit eam pensionem solvere․ proinde si semenstrem solvit, sexmenstris debeatur, inutiliter interdicet, nisi solverit et sequentis sexmenstris, ita tamen, si conventio specialis facta est in conductione domus, ut non liceat ante finitum annum vel certum tempus migrare․ idem est et si quis in plures annos conduxerit et nondum præterierit tempus․ nam cum in universam conductionem pignora sunt obligata, consequens erit dicere interdicto locum non fore, nisi liberata fuerint.

D.43.32.1.5 Illud notandum est prætorem hic non exegisse, ut in bonis fuerit conductoris, nec ut esset pignori res illata, sed si pignoris nomine inducta sit․ proinde et si aliena sint et si talia, quæ pignoris nomine teneri non potuerint, pignoris tamen nomine introducta sint, interdicto hoc locus erit: quod si nec pignoris nomine inducta sint, nec retineri poterunt a locatore.

D.43.32.1.6 Hoc interdictum perpetuum est et in successores et successoribus dabitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑