Digesta Iustiniani 43.31.1
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo secundo ad edictum
D.43.31.1pr. Prætor ait: ‘Utrubi hic homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quo minus is eum ducat, vim fieri veto’.
D.43.31.1.1 Hoc interdictum de possessione rerum mobilium locum habet: sed optinuit vim eius exæquatam fuisse uti possidetis interdicto, quod de rebus soli competit, ut is et in hoc interdicto vincat, qui nec vi nec clam nec precario, dum super hoc ab adversario inquietatur, possessionem habet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
