Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.30.3.3

DE LIBERIS EXHIBENDIS, ITEM DUCENDIS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.30.3pr. Deinde ait prætor: ‘Si Lucius Titius in potestate Lucii Titii est, quo minus eum Lucio Titio ducere liceat, vim fieri veto’.

D.43.30.3.1 Superiora interdicta exhibitoria sunt, hoc est pertinent ad exhibitionem liberorum ceterorumque, de quibus supra diximus: hoc autem interdictum pertinet ad ductionem, ut ducere quis possit eos, in quos habet ius ductionis․ itaque prius interdictum, quod est de liberis exhibendis, præparatorium est huius interdicti: quo magis enim quis duci possit, exhibendus fuit.

D.43.30.3.2 Ex iisdem causis hoc interdictum tribuendum est, ex quibus causis de exhibendis liberis competere diximus: itaque quæcumque ibi diximus, eadem hic quoque dicta accipienda sunt.

D.43.30.3.3 Hoc autem interdictum competit non adversus ipsum filium, quem quis ducere vult, sed utique esse debet is qui eum interdicto defendat: ceterum cessat interdictum, et succedere poterit notio prætoris, ut apud eum disceptetur, utrum quis in potestate sit an non sit.

D.43.30.3.4 Iulianus ait, quotiens id interdictum movetur de filio ducendo vel cognitio et is de quo agitur impubes est, alias differri oportere rem in tempus pubertatis, alias repræsentari: idque ex persona eorum, inter quos controversia erit, et ex genere causæ constituendum est․ nam si is, qui se patrem dicit, auctoritatis prudentiæ fidei exploratæ esset, usque in diem litis impuberem apud se habebit: is vero, qui controversiam facit, humilis calumniator notæ nequitiæ, repræsentanda cognitio est․ item si is, qui impuberem negat in aliena potestate esse, vir omnibus modis probatus, tutor vel testamento vel a prætore datus pupillum, quem in diem litis apud se habuit, tuetur, is vero, qui patrem se dicit, suspectus est quasi calumniator, differri litem non oportebit․ si vero utraque persona suspecta est aut tamquam infirma aut tamquam turpis, non erit alienum, inquit, disponi, apud quem interim puer educeretur et controversiam in tempus pubertatis differri, ne per collusionem vel imperitiam alterutrius contendentium aut alienæ potestati pater familias addicatur aut filius alienus patris familiæ loco constituatur.

D.43.30.3.5 Etiamsi maxime autem probet filium pater in sua potestate esse, tamen causa cognita mater in retinendo eo potior erit, idque decretis divi Pii quibusdam continetur: optinuit enim mater ob nequitiam patris, ut sine deminutione patriæ potestatis apud eam filius moretur.

D.43.30.3.6 In hoc interdicto, donec res iudicetur, feminam, prætextatum eumque, qui proxime prætextati ætatem accedet, interim apud matrem familias deponi prætor iubet․ proxime ætatem prætextati accedere eum dicimus, qui puberem ætatem nunc ingressus est․ cum audis matrem familias, accipe notæ auctoritatis feminam.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑