Digesta Iustiniani 43.30.1
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
D.43.30.1pr. Ait prætor: ‘Qui quæve in potestate Lucii Titii est, si is eave apud te est dolove malo tuo factum est, quo minus apud te esset, ita eum eamve exhibeas’.
D.43.30.1.1 Hoc interdictum proponitur adversus eum, quem quis exhibere desiderat eum, quem in potestate sua esse dicit․ et ex verbis apparet ei, cuius in potestate est, hoc interdictum conpetere.
D.43.30.1.2 In hoc interdicto prætor non admittit causam, cur apud eum sit is, qui exhiberi debet, quemadmodum in superiore interdicto, sed omnimodo restituendum putavit, si in potestate est.
D.43.30.1.3 Si vero mater sit, quæ retinet, apud quam interdum magis quam apud patrem morari filium debere (ex iustissima scilicet causa) et divus Pius decrevit et a Marco et a Severo rescriptum est, æque subveniendum ei erit per exceptionem.
D.43.30.1.4 Pari modo si iudicatum fuerit non esse eum in potestate, etsi per iniuriam iudicatum sit, agenti hoc interdicto obicienda erit exceptio rei iudicatæ, ne de hoc quæratur, an sit in potestate, sed an sit iudicatum.
D.43.30.1.5 Si quis filiam suam, quæ mihi nupta sit, velit abducere vel exhiberi sibi desideret, an adversus interdictum exceptio danda sit, si forte pater concordans matrimonium, forte et liberis subnixum, velit dissolvere? et certo iure utimur, ne bene concordantia matrimonia iure patriæ potestatis turbentur․ quod tamen sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam potestatem exerceat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
