Digesta Iustiniani 43.3.2.4
inscriptio Paulus libro sexagensimo tertio ad edictum
D.43.3.2pr. Diversum est, si postea pars legato adcreverit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum.
D.43.3.2.1 Quod ait prætor ‘si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur’, sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petenti satis moram non facere.
D.43.3.2.2 Ex hoc interdicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari.
D.43.3.2.3 Si legatarius repromissione contentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caveri.
D.43.3.2.4 Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto․ sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cavere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
