Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.3.1.4

QUOD LEGATORUM

inscriptio Ulpianus libro sexagensimo septimo ad edictum

D.43.3.1.1 Hoc interdictum volgo ‘quod legatorum’ appellatur.

D.43.3.1.2 Est autem et ipsum apiscendæ possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex voluntate heredis occupavit, id restituat heredi․ etenim æquissimum prætori visum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quæ legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum convenire.

D.43.3.1.3 Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.

D.43.3.1.4 Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede vel pro possessore possideat, bellissime Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, sive quis pro herede vel pro possessore sive pro legato possideat, hoc interdicto teneatur: quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quæ potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos velle consequi quod nos contingit.

D.43.3.1.5 Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falcidiæ apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatæ sunt:

D.43.3.1.6 Qui vero ex causa præceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet․ idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.

D.43.3.1.7 Quod ait prætor ‘aut dolo desiit possidere’, sic accipere debemus ‘desiit facultatem habere restituendi’.

D.43.3.1.8 Unde est quæsitum, si usus fructus vel usus fuerit alicui relictus eumque occupaverit, an hoc interdicto restituere sit compellendus. movet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum․ idem dicendum est et in servitute relicta.

D.43.3.1.9 Quæsitum est, si quis legatorum servandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem․ movet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod prætorem habet huius rei auctorem․ tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere videtur.

D.43.3.1.10 Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, verum heredem quoque eius ceterosque successores.

D.43.3.1.11 Quod ait prætor ‘voluntate eius, ad quem ea res pertinet’, ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem vel bonorum possessionem adgnitam voluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumve possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam voluntatem non nocere debere.

D.43.3.1.12 Si duæ res legatæ sint, altera ex voluntate occupata, altera non ex voluntate, eveniet, ut altera revocari possit, altera non․ idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex voluntate, altera pars non ex voluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.

D.43.3.1.13 Illud tenendum, sive a te sive ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore․ in locum successisse accipimus, sive per universitatem sive in rem sit successum.

D.43.3.1.14 Prodest autem possedisse, quotiens voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea voluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex voluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea vero voluntas non perseverat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex voluntate.

D.43.3.1.15 Si alter ex heredibus iisve, ad quos ea res pertinet, voluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui voluit, non competere palam est.

D.43.3.1.16 Quod ait prætor ‘nisi satisdatum sit’, accipere debemus ‘si perseveret satisdatum’, scilicet ut, si non perseveret cautum, mittatur in possessionem legatorum servandorum causa.

D.43.3.1.17 Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario vel ipso iure adquisita sit idonea cautio vel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.

D.43.3.1.18 Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑