Digesta Iustiniani 43.29.ult.1
inscriptio Venuleius libro quarto interdictorum
D.43.29.4pr. Si quis liberum hominem ignorantem suum statum retineat, tamen si dolo malo retinet, cogitur exhibere.
D.43.29.4.1 Trebatius quoque ait non teneri eum, qui liberum hominem pro servo bona fide emerit et retineat.
D.43.29.4.2 Nullo tempore dolo malo retineri homo liber debet, adeo ut quidam putaverint nec modicum tempus ad eum exhibendum dandum, quoniam præteriti facti poena præstanda est.
D.43.29.4.3 Creditori non competit interdictum, ut debitor exhiberetur: nec enim debitorem latitantem exhibere quisquam cogitur, sed in bona eius ex edicto prætoris itur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
