Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.27.1.3

DE ARBORIBUS CÆDENDIS

inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum

D.43.27.1pr. Ait prætor: ‘Quæ arbor ex ædibus tuis in ædes illius impendet, si per te stat, quo minus eam adimas, tunc, quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, vim fieri veto’.

D.43.27.1.1 Hoc interdictum prohibitorium est.

D.43.27.1.2 Si arbor ædibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat prætor adimi an vero id solum, quod superexcurrit, quæritur․ et Rutilius ait a stirpe excidendam idque plerisque videtur verius: et nisi adimet dominus arborem, Labeo ait permitti ei, cui arbor officeret, ut si vellet succideret eam lignaque tolleret.

D.43.27.1.3 Arboris appellatione etiam vites continentur.

D.43.27.1.4 Non solum autem domino ædium, sed etiam ei qui usumfructum habet competit hoc interdictum, quia et ipsius interest arborem istam non impendere.

D.43.27.1.5 Præterea probandum est, si arbor communibus ædibus impendeat, singulos dominos habere hoc interdictum et quidem in solidum, quia et servitutium vindicationem singuli habeant.

D.43.27.1.6 Ait prætor: ‘si per te stat, quo minus eam adimas, quo minus illi eam arborem adimere liceat, vim fieri veto’․ prius itaque tibi datur adimendi facultas: si tu non facias, tunc vicino prohibet vim fieri adimere volenti.

D.43.27.1.7 Deinde ait prætor: ‘Quæ arbor ex agro tuo in agrum illius impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat, vim fieri veto’.

D.43.27.1.8 Quod ait prætor, et lex duodecim tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur: et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris vicino prædio noceret.

D.43.27.1.9 Differentia duorum capitum interdicti hæc est: si quidem arbor ædibus impendeat, succidi eam præcipitur, si vero agro impendeat, tantum usque ad quindecim pedes a terra coerceri.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑