Digesta Iustiniani 43.26.6.3
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
D.43.26.6pr. Certe si interim dominus furere coeperit vel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut precarium redintegretur, et hoc verum est.
D.43.26.6.1 Si procurator meus me mandante vel ratum habente precario rogaverit, ego precario habere proprie dicor.
D.43.26.6.2 Is qui rogavit, ut precario in fundo moretur, non possidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet: nam et fructuarius, inquit, et colonus et inquilinus sunt in prædio et tamen non possident.
D.43.26.6.3 Iulianus ait eum, qui vi alterum deiecit et ab eodem precario rogavit, desinere vi possidere et incipere precario, neque existimare sibi ipsum causam possessionis mutare, cum voluntate eius quem deiecit coeperit precario possidere: nam si ab eodem emisset, incipere etiam pro emptore posse dominium capere.
D.43.26.6.4 Quæsitum est, si quis rem suam pignori mihi dederit et precario rogaverit, an hoc interdictum locum habeat․ quæstio in eo est, ut precarium consistere rei suæ possit․ mihi videtur verius precarium consistere in pignore, cum possessionis rogetur, non proprietatis, et est hæc sententia etiam utilissima: cottidie enim precario rogantur creditores ab his, qui pignori dederunt, et debet consistere precarium.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
