Digesta Iustiniani 43.26.4.ult
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum
D.43.26.4pr. In rebus etiam mobilibus precarii rogatio constitit.
D.43.26.4.1 Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere.
D.43.26.4.2 Tenetur hoc interdicto non utique ille, qui precario rogavit, sed qui precario habet: etenim fieri potest, ut quis non rogaverit, sed habeat precario․ ut puta servus meus rogavit: mihi adquisiit precarium: vel quis alius, qui iuri meo subiectus est.
D.43.26.4.3 Item si rem meam precario rogavero, rogavi quidem precario, sed non habeo precario idcirco, quia receptum est rei suæ precarium non esse.
D.43.26.4.4 Item qui precario ad tempus rogavit, finito tempore, etiamsi ad hoc temporis non rogavit, tamen precario possidere videtur: intellegitur enim dominus, cum patitur eum qui precario rogaverit possidere, rursus precario concedere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
