Digesta Iustiniani 43.26.22
inscriptio Venuleius libro tertio interdictorum
D.43.26.22pr. Si is, qui pro possessore possideret, precario dominum rogaverit, ut sibi retinere rem liceret, vel is, qui alienam rem emisset, dominum rogaverit: apparet eos precario possidere․ nec existimandos mutare sibi causam possessionis, quibus a domino concedatur precario possidere: nam et si id quod possideas alium precario rogaveris, videri te desinere ex prima causa possidere et incipere ex precario habere: et contra si possessorem precario rogaverit qui rem avocare ei posset, teneri eum precario, quoniam aliquid ad eum per hanc precarii rogationem pervenit, id est possessio, quæ aliena sit.
D.43.26.22.1 Si pupillus sine tutoris auctoritate precario rogaverit, Labeo ait habere eum precariam possessionem et hoc interdicto teneri․ nam quo magis naturaliter possideretur, nullum locum esse tutoris auctoritati: recteque dici ‘quod precario habes’, quia quod possideat ex ea causa possideat, ex qua rogaverit: nihilque novi per prætorem constituendum, quoniam, sive habeat rem, officio iudicis teneretur, sive non habeat, non teneatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
