Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 43.26.15

DE PRECARIO

inscriptio Pomponius libro vicensimo nono ad Sabinum

D.43.26.15pr. Et habet summam æquitatem, ut eatenus quisque nostro utatur, quatenus ei tribuere velimus.

D.43.26.15.1 Hospites et qui gratuitam habitationem accipiunt non intelleguntur precario habitare.

D.43.26.15.2 Precario habere etiam ea quæ in iure consistunt possumus, ut immissa vel protecta.

D.43.26.15.3 Cum quis de re sibi restituenda cautum habet, precarium interdictum ei non competit.

D.43.26.15.4 Eum, qui precario rogaverit, ut sibi possidere liceat, nancisci possessionem non est dubium: an is quoque possideat, qui rogatus sit, dubitatum est․ placet autem penes utrumque esse eum hominem, qui precario datus esset, penes eum qui rogasset, quia possideat corpore, penes dominum, quia non discesserit animo possessione.

D.43.26.15.5 Quo quis loco precario aut possideat aut coeperit possidere, nihil refert, quod ad hoc interdictum pertinet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑